ClubEnsayos.com - Ensayos de Calidad, Tareas y Monografias
Buscar

P. CORNELI TACITI DIALOGVS DE ORATIORIBVS.


Enviado por   •  26 de Septiembre de 2016  •  Apuntes  •  253 Palabras (2 Páginas)  •  131 Visitas

Página 1 de 2

P. CORNELI TACITI DIALOGVS DE ORATIORIBVS

[1] Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot enimentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint nostra potissimum aestas deserta et laude eloquentiaque orbata vix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appellamus nisi antiquos, horum autem temporum deserti causidici et evocati et patroni et quidvis potius quam oratores vocantur.

Cui percontationi tuae respondere et tam magnae quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male existimandum [sit], si ídem adsequi non possumus, aut de iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sententia profenda ac non disertissimorum, ut nostris temproribus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem hanc quaestionem pertractantis iuvenis admomdum audivi.  Ita non ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut quae a praestantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta graviter accepi, cum singuli diversas [vel easdem] sed probabilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi et ingenii redderent, isdem nunc numeris isdemque rationibus persequar, servato ordine disputationis. Neque enim defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam antoquorum ingeniis anteferret.

Traducción:

Dialogo sobre los oradores de Publio Cornelio Tácito

Con frecuencia me preguntas,  Fabio justo, por qué mientras los primeros siglos florecieron en ingenio y gloria de tantos eminentes oradores por el contrario nuestra época está desierta y privada del honor de la elocuencia apenas y retiene el mismo nombre del orador; y ciertamente no llamamos así, sino a los antiguos, y más que nombrarlos oradores son litigantes, abogados o como tú quieras.

...

Descargar como (para miembros actualizados) txt (2 Kb) pdf (74 Kb) docx (7 Kb)
Leer 1 página más »
Disponible sólo en Clubensayos.com