ClubEnsayos.com - Ensayos de Calidad, Tareas y Monografias
Buscar

BIOGRAFÍA DE SAN FERNANDO Y DE ALFONSO EL SABIO


Enviado por   •  17 de Julio de 2011  •  6.042 Palabras (25 Páginas)  •  1.156 Visitas

Página 1 de 25

Variedades

Biografías de San Fernando y de Alfonso el Sabio por Gil de Zamora

Fidel Fita

Biblioteca nacional; códice I, 217, fol. 141-144; 74-78246

1. Fernandus tertius fuit nobilissimi Aldophonsi regis Legionis filius et Berengarie regine prudentissime, filie regis Castelle Aldephonsi, qui de sarracenis gloriosissime triumphavit in prelio Ubetensi. Hic Fernandus rex montanus dictus est, quia in monte quodam inter Zamoram et Salmanticain natus fuit. Cum enim mater ejus Berengaria fuisset ab Alphonso rege Legionis propter afinitatis seu consanguinitatis gradum suscepto filio separata, et in regnum Castelle rediisset ad nobilissimum patrem suum; ipso patre defuncto, parvuli regis Henrici fratris sui et regni Castelle gubernatio remansit penes nobilem reginam Berengariam, sororem ejus. Cumque puerulus rex Henricus apud Palentiam fuisset casualiter interfectus, Regina sapiens misit Lupum Didaci et Gundisalvum Roderici magnates ad regem Legionis, ut asseritur a quibusdam247, pro filio suo Fernando qui apud Taurum cum patre tunc temporis morabatur. Qui euntes rumorem de morte Regis pueri sumpserunt, et regi Legionis causam aliam suadentes cum Infante Fernando ad reginam Berengariam redierunt. Tunc magnates cum comite Alvaro

–––––––– 309 ––––––––

de concordia tractaverunt, sed nihil voluit Comes Alvarus aceptare, nisi Infans Fernandus, rex futurus, suc custodie, ut avunculus, traderetur. Cui pactioni regina nobilis et magnates, videntes preterita, nullatenus consenserunt; et procedentes ad Valle Oleti venerunt; et consilio habito, ad extrema Dorii processerunt. Et cum venissent ad villam, que Cauca dicitur, habitantes ville cos recipere nolluerunt, sed in aldeam quandam, que Sanctus Justus dicitur, recesserunt; et ibidem nuncios receperunt, ne Secobiam vel Abulam ved ad aliquam extremorum Dorii accederent civitatem. Nuntiatum est etiam quod Sancius Fernandi, frater ejus248, Legione contra reginam et filium ejus cum magna multitudine adveniret. Unde et Regina et filius cum his qui aderant ad Valle Oleti protinus redierunt.

2. Cum autem audisstet Regina quod potiores extremorum Dorii et de ultra serram Secobie convenirent, misit nuntios, qui eis fidelitatis debitum suaderent; cumque viri extremorum Dorii hec audissent, venire ad Reginam nobilem continuo consenserunt; et cum ad Valle oleti commumiter convenissent, ibidem tam extremorum Dorii potiores qui pro omnibus venerant, quam magnates et milites castellam, comuni corisensu regnum. Castelle fidelitate debita Regine nobili obtulerunt. Ipsi enim decedentibus filiis, cum esset inter filias primogenita, regni successio debebatur; et hoc ipsum patris privilegio probabatur quod in armario Burgensis ecclesie servabatur; et etiam totum regnum, antequam Rex haberet filium, bis juramento et hominio hoc firmarat. Ipsa autem inter fines pudicitie et modestie se coartans, regnum sibi noluit retinere; sed extra portam Vallis Oleti educta multitudo extremorum Dorii et Castelle, ubi forum agitur, convenerunt; eo, quia tantam multitudinem domorum angustia non ferebat. Et ibidem filio regnum tradens, Infans Fernandus, omnibus approbantibus, ad Ecclesiam Sancte Marie ducitur; et ibidem ad regni solium sublimatur, anno etatis sue octodecimo, clero et populo decantantibus Te Deum laudamus; et ibidem omnes ei fecerunt [hominium], et fidelitatem debitam juraverunt; et sic, honore regio ad regale palatium est deductus.

–––––––– 310 ––––––––

3. Fernandus igitur, filius nobilis Aldephonsi regis Logionis, regnare cepit in Castella, era MCCLV, matre Berengaria sibi tradente regnum. Siquidem Castelle nobiles regnum Berengarie regine tradiderunt, eo quod erat primogenita Aldefonsi regis, Castelle; et ipsa tradidit regnum filio suo Fernando. Hic autem rex Fernandus, gravissima adolescentia venustatus, nou ut illa etas assolet lasciviam amplexatus est mundi; sed pius, prudens, humilis, catholicus et benignus senilibus se moribus decoravit. Etenim ita obediebat prudentissime matri sue, quamvis esset [ad] regni culmen sublimatus, ac si esset puer humilimus sub ferula magistrali. Habebat secum prudetitissimos catholicos viros quibus tam ipse quam mater totum suum consilium commitebant. In tantum autem regnum sibi subditum, succensus igne catholice veritatis, strenue rex reggebat, ut inimicos fidei christiane totis viribus persequeretur; et quoscumque reperiebat hereticos flammis exureret; et ipse vice famulorum ignem et ligna in eis comburendis ministrabat. Aderat illi in humilitate justa severitas, qua reprobos puniebat; et in severitate justa et misericors et clemens humilitas, qua postratis inimicis parcebat. Qui regalis animus arrogantia nunquam potuit inflamari; siquidem visum est quod requieverit super eum spiritus sapientie, qui fuit in Alfonso rege Castelle, avo suo; et spiritus fortitudinis et clementie, qui erat in Alphonso rege Legionensi, patre ipsius. ¿Quid plura? Quod de nullo regum precedentium legitur, irreprehensibilis omnino fuit; quantum scire datum est, et thorum conjugalem nullo tempore violavit. Duxit namque uxorem ex imperiali genere Romanorum Deo devotissimam feminam nomine Beatricem, ex qua genuit Aldephonsum, Fredericum, Ferdinandum, Philippum, Henricum, Sanctium, Emmanuelem, Alionor, Berengariam et Mariam. Omnibus etiam ecclesiis ita omnia sua jura servabat, ut nullas esset qui audiret eas vel in aliquo molestare. In tanta pace regnum rexit, ut majores vel minores in aliorum res insurgere non auderent. Sed cum regnare cepisset, comes Gundisalvus [et alii?] contra eum rebelare ceperunt; et cum rex Fernandus una cum matre sua Berengaria cum manu militum juxta Castrum, quod dicitur Terrerola, transitum faceret, Comes Alvarus ei bellum induxit. Fuit autem Dominus

–––––––– 311 ––––––––

cum rege Fernando et cepit ipsum Comitem Alvarum: et tam ipse Alvarus quam fratres ejus multa castella regi Fernando tradiderunt, in quibus rebellabant ei, et Comes Alvarus cum suis avunculis liberatur. Rex autem Legionis Aldephonsus cum exercitu suo quosdam regni Castelle fines molestabat, eo quod adhuc quedam ad regnum Legionense spectantia detinebant Castellani. Tunc congregati sunt contra eum omnes nobiles de Castella, quia reverentia filius ejus Rex Fernandus cum patre pugnare nolebat. Justo autem certamine, predicti nobiles Castelle fugati sunt, et omnes in Castrelon249 a rege

...

Descargar como (para miembros actualizados)  txt (43 Kb)   pdf (200 Kb)   docx (30.6 Kb)  
Leer 24 páginas más »
Disponible sólo en Clubensayos.com